- PASTORALE Carmen
- PASTORALE Carmenomnium vetustissimum. Namque cum tria sint saeculorum genera, Pastoris, Venatoris, Aratoris, Venatores quidem, quia sunt in motu, minus ad verba propensi exsistunt. Quin neutiquam faustum putamus in venatu loqui, nedum ut cantus aptus iudicetur. Reliqua duo genera cantionessuas meditala sunt; et sane Pastores, quam Aratores, antiqui magis: quemadmodum et Varro probat, et e Thucydide colligi potest. Ad haec Arator in opere, Pastor otiosus. Videtur autem modulatio in pastionibus inventa primum, vel Naturae impulsu, vel avicularum imitatione, vel arborum sibilis, uti pluribus diximus supra in voce Modulatio. A genere autem pastoris istiusmodi Carmina nomina accepere. Ac quamquam Ποιμὴν omnem comprehendat custodiam, παρὰ τὸ εν πόᾳ μένειν: tamen Opilionibus solis attributum maluêre, unde et ποιμενικὰ, iicantus, quibus illi sese atque alios oblectatent: Αἰπόλια vero, a capellis, quasi αἰγοπόλια; Συβώτια, a suibus; Βουκολικὰ, a bobus, quae et nobilissima habita. Libyes tamen et Scythae, Parthique, Mysi, item Persae, Arabes, Numidae armentarios equitii primâ laude dignos censuêre. Sed eorum in Graecia nomen nullum, quamquam et in Thessalia summus equis honor haberetur: et in ipsa Bucolici carminis parente Sicilia id armenti genus adeo studiose a Natura datum, abindigenis cultum est, ut aut nulli, aut paucis nationibus secundum esse censeatur. Vide quae supra diximus de Bucolicis, nec non in voce Ecloga, it. Monoprosopos, et plura hanc in rem apud I. C. Scaligerum Poetices l. 1. c. 41. contra quem tamen infra aliquid, ubi de re Petuaria. Apud Italos hodie Pastorale vocatur Poematis dramatici genus, a Tasso inventum, A. C. 1573. in quo Pastorum amores in scena repraesentantur, laetô plerumque exitu terminandi. Origo ei ex Eclogis Satyrisque antiquorum. Vide Traianum Boccalinum Ragguaglio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.